monumenta.ch > Plinius > sectio 220

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 223
{CIV} e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre. id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut in marinis solis. Altissimum mare XV stadiorum Fabianus tradit. alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis - vocant Bathea Ponti - trecentis fere a continente stadiis inmensam altitudinem maris tradunt, vadis numquam repertis. mirabilius id faciunt aquae dulces iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura miraculis cessat. dulces mari invehuntur, leviores haut dubie; ideo et marinae, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. quaedam vero et dulces inter se supermeant alias, ut in Fucino lacu invectus Pitonius amnis, in Lario Addua, in Verbanno Ticinus, in Benaco Mincius, in Sebinno Ollius, in Lemanno Rhodanus: his trans Alpis, superiores in Italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum hoc et in Oronte amne Syriae multisque aliis.